- PHINEUS
- PHINEUSAgenoris fil. Hellanico: Hesiodo vero Phoenicis et Cassiopeae, Agenoris nepos, frater Cilicis, Dorycli et Atamini. Hic Rex Arcadiae, vel, ut alii, Thraciae, vel, ut rursus alii, Paphlagoniae, uxorem duxit Cleopatram (quam quidam Schenoboeam vocant) ex qua genuit Orythum et Crambum, ut Sophocles, ut alii, Mariandynum et Thynum; vel, ut rursus alii, Palaemonem et Phinea: quibus, mortuâ priore coniuge, Harpalycen, Calais et Zethae sororem, novercam superinduxit; quamvis Flaccus Valerius non Harpalycen, sed Cleopatram Boreadum sororem vocet, cui etiam Apollonii Scholiastes subscribit, qui l. 1. dicit, Phineum Cleopatram Boreae et Orithyiae siliam uxorem duxisse secundam vero Idaeam, Dardani filiam, novercam superinduxisse: cuius suasu filios suos ex Cleopatra susceptos excaecavit. Quapropter et ipse excaecatus est a Diis, et Harpyriae contra eum missae, quae cibos et mensam eiusturpissime oedarent. Postea vero devenientibus ad ealoca Argonautis, a Calai et Zethe, fratribus alatis, rursus ad Strophadas insulas fugatae sunt. At Orpheus, Phineum, insanientem uxoriis philtris, deiecisse e scopulo duos filios autumat, quare a Zete et Calai, ut durius exilium perpeteretur, in Bistoniam ablegatum et ab aliis luce privatum asserit. Postremo occisus est ab Herculecum is in solitudine liberos Phinei offendisset excaecatos, comperisset que eos calumniis novercae eiectos fuisse. Apollonius l. 2. Argonaut.Ε῎νθα δ᾿ ἐπάκτιον οἶκον Α᾿γηνορίδης ἔχε Φινεὺς,Ο῞ς περὶ δὴ πάντων ὀλοώτατα πήματ᾿ ἀνέτλη,Ε῞ινεκα μαντοσύνης, τὴν εἱ πάρος ἐγγυάλιξεΛητοΐδης, οὐδ᾿ ὅςςον ὀπίζετο καὶ Διὸς ἀυτοῦ,Χρέιων ἀτρεκέως ἱερὸν νόον ἀνθρώποισι.Τῷ καὶ οἱ γῆρας μέν ἐπὶ δηναιὸν ἴαλλεν.Ε᾿ικ δ᾿ ἕλετ᾿ ὀφθαλμῶν γλυκερὸν φάος, οὐδὲ γάνυςθαιΕ῎να ἀπειρεσίοσιν, ὅςςα οἱ αἰεὶΘέσφατα πευθόμενοι περιναίεται οἰκάδ᾿ ἄγειρον.Propert. l. 3. El. 4. v. 41.Aut Alcmaeoniae furiae, aut ieiunia Phinei.Virg. Aen. l. 3. v. 210.——— Strophades Graiô stant nomine dictaeInsulae, Ionio in magno, quas dira Celaeno,Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquamClausa domus, mensasque metu liquêre priores.Val. Flaccus l. 4. v. 423.Postera non cassae Minyis Aurora retexitNoctis iter; nova cuncta vident; Thynnaeaque iuxtaLitora, fatidici paenis horrentia Phinei,Dura Deûm, summoque lues urgebat in aevo.Quippe nec extorrem tamitm, nec lucis egentem,Insuper Harpyiae Typhonides, ira Tonaentis,Depopulant; ipsoque dapes praedantur ab ore.Talia prodigia, et tales pro crimine poenasPerpetitur, spes una seni, quod pellere saevamQuondam fata luem dederant Aquilone creatis.Statius l. 8. Theb. v. 255.Qualis, post longae Phineus ieiunia poenae,Nil stridere domi volucres ut sensit abactas,(Nec dum tota fides) hilaris mensasque torosqileNec turbata feris tractavit pocula pennis.Nic. Lloydius. Eius vero regnum Ioppen fuisse, Mela innuit, l. 1. c. 11. Et Ioppe, ante diluvium, ut ferunt, condita, ubi Cepheum regnâsse eô signô incolae affirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam arae cum religione plurima retinent. Et Conon scribit apud Photium in Excerptis, fratres fuisse duos, Cepheum et Phineuma, et Cephei Regnum fuisse in regione, quae postmodum quidem Phoenicia, tum vero Iopia dicta fuerat, a Ioppe maritima urbe sic appellata. Imperii autem limites erant a nostro mari, usque ad Arabes, Rubri Maris accolas. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 564.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.